Arcana Coelestia (Elliott) n. 7671

Previous Number Next Number See English 

7671. Vers. 12-15. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam super terram Aegypti ob locustam, et ascendet super terram Aegypti, et comedet omnem herbam terrae, omne quod reliquit grando. Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti, et Jehovah adduxit ventum orientalem in terram toto die illo et tota nocte; mane factum, et ventus orientalis attulit locustam. Et ascendit locusta super omnem terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, gravis valde; ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non erit ita. Et obtexit superficiem totius terrae, et obtenebrata terra, et comedit omnem herbam terrae, et omnem fructum arboris, quem residuum fecit grando; et non residuum fuit ullum viride in arbore et in herba agri in tota terra Aegypti. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat instructionem: {1}`Extende manum tuam' significat dominium potentiae: `super terram Aegypti ob locustam' significat ut falsum occupet infestantium omne naturale: `et ascendet super terram Aegypti' significat (x)effusionem in omnia ibi: `et comedet omnem herbam terrae' significat consumptionem totalem omnis veri: `omne quod reliquit grando' significat quod prius falsum non consumpsit: `et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti' significat dominium potentiae veri Divini super infestantium totum naturale: `et Jehovah adduxit ventum orientalem' significat destructionis medium: `toto die illo et tota nocte illa' significat in omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, {2}apud infestantes: `mane factum' significat statum caeli in ordine: `et ventus orientalis attulit locustam' significat falsum densum apud infestantes per medium destructionis: `et ascendit locusta super omnem terram Aegypti' significat falsi effusionem in omnia naturalis: `et quievit in omni termino Aegypti' significat ab extremis ibi: `gravis valde' significat quod pervaderet omnia et singula: `ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non ita erit' significat quod tale falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod non tale erit: `et obtexit superficiem totius terrae' significat quod occuparet ultima mentis naturalis: `et obtenebrata terra' significat quod induceretur falsum ubi verum: `et comedit omnem herbam terrae' significat quod consumeret omne scientificum veri: `et omnem fructum arboris' significat omne cognitivum boni: `et non residuum fecit ullum viride' significat quod obliteraretur omne sensitivum veri: `in arbore et in herba agri' significat ex cognitivo et scientifico Ecclesiae: `in tota terra Aegypti' significat undequaque in naturali. @1 i quod sit potentia illimitata seu omnis potentia above these words$ @2 Before tam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church