7675. `Et ascendet super terram Aegypti': quod significet effusionem in omnia ibi, constat ex significatione `ascendere' quod sit effundi; `locusta' enim significat falsum in extremis, et ab extremis versus interiora, {1} dicitur `ascendere,' nam interiora (t)sunt idem ac superiora; quod interiora occupentur falso cum exteriora, videatur n. 7645; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua mox supra, n. 7674. @1 i cum inde etiam occupantur falso,$