7684. `Et quievit in omni termino Aegypti': quod significet ab extremis ibi, constat ex significatione `termini' quod sit extremum, quare per `quievit in omni termino' significatur quod falsum {1}pervaderet ab extremis in omnia naturalis, et dein {2}terminaretur in extremis, secundum illa quae n. 7645 ostensa sunt. @1 pervadet$ @2 terminabitur$