7689. `Et (x)comedit omnem herbam terrae': quod significet quod consumeret omne scientificum veri, constat ex significatione `comedere' quod sit consumere; et ex significatione `herbae terrae' quod sit {1}scientificum veri, nam per `herbam agri' significatur verum Ecclesiae, n. 7571, quia `ager' est Ecclesia; per `herbam' autem `terrae' significatur scientificum veri, quia `terra' hic est mens naturalis, et verum mentis naturalis est scientificum; et praeterea malis non est aliquod verum {2}fidei, sed est modo scientia veri quod fidei; persuadent sibi quidam mali qui in Ecclesia quod sint in vero {2}fidei, sed non sunt; in falso sunt, et contra verum fidei; quod in falso sint, hoc apud illos reconditum est quamdiu in mundo sunt, sed falsum id reconditum prodit et se manifestat in altera vita, quando devastantur quoad vera fidei quae sciverant. @1 verum Ecclesiae, de qua n. 7571, hic scientificum veri, quia malis non est verum, sed modo scientificum veri; qui enim in vita mali sunt, in falso sui mali sunt, utcunque in scientia veri, sibique persuadent quod sint in vero; falsum in quo sunt, apud illos reconditum est, ac prodit in altera vita quando devastantur quoad vera quae sciverunt$ @2 fide IT. But T suggests fidei as an alternative in his critical notes.$