Arcana Coelestia (Elliott) n. 7691

Previous Number Next Number See English 

7691. `Et non residuum fecit illum viride': quod significet quod obliteraretur omne sensitivum veri, constat ex significatione `non residuum facere' quod sit obliterare; et `ex significatione `viridis' quod sit {1} scientificum et sensuale, hic sensitivum veri, quia per `fructum arboris' significatur cognitivum boni, n. 7690, et quia dicitur `omne viride in arbore et in herba agri'; quod `viride' sit sensitivum veri, est quia per `herbam, gramen, folium arboris' significantur vera, inde `viride' illorum est sensitivum veri. Per sensitivum significatur {2} ultimum perceptionis: sensitivum veri etiam per `viride' significatur apud Esaiam, Aquae Nimrim desolationes erunt, eo quod exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, xv 6:

et apud Johannem, Quintus angelus clanxit, et exiverunt locustae; dictum illis est ut damno non afficerent gramen terrae, nec ullum viride, Apoc. ix 4. @1 i verum$ @2 i ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church