7696. `Et dixit, Peccavi Jehovae Deo vestro, et vobis': quod significet confessionem quod non oboediverit Divino ac vero, constat ex significatione `peccare' quod sit facere contra ordinem Divinum, de qua n. 5076, seque ab eo, ita a bono et vero {1} avertere et separare, n. 5229, 5474, 5841, 7589, inde etiam est non oboedire Divino ac vero, {2}nam qui non oboedit, is se avertit; Divinum est quod intelligitur per `Jehovam Deum vestrum,' ac verum per `Moschen et Aharonem,' n. 7695. @1 i se$ @2 quae per Jehovam Deum, et Moschen et Aharon significantur$