7702. `Et convertit Jehovah ventum maris validum [valde]': quod significet cessationem influxus Divini per caelum, constat ex significatione `venti maris' seu `venti occidentalis' quod sit cessatio influxus Divini per caelum; per `ventum' enim `orientalem' significatum est medium destructionis, ex causa {1}influxus Divini per caelum, videatur n. 7643, 7679; inde per `ventum maris' seu `occidentalem,' qui est vento orientali oppositus, significatur cessatio illius influxus. @1 quia bonum charitatis et fidei influxit per coelum a Divino$