Arcana Coelestia (Elliott) n. 7704

Previous Number Next Number See English 

7704. `Et conjecit illam in mare Suph': quod significet in infernum, constat ex significatione `maris Suph' quod sit infernum, de qua in sequentibus ubi de transitu filiorum Israelis per mare illud, et de interitu Aegyptiorum ibi, ex Divina Domini Misericordia, agendum est; per conjici in infernum non intelligitur quod falsum ab infestantibus ablatum sit, et conjectum aliunde, sed quod apud infestantes remanserit, et {1} per illud conjuncti sint infernis ubi talia; nam mali in altera vita, {2}per omnem statum mali et falsi quem ineunt, conjunguntur cum infernis, ubi {3}illa quae talis status; inde conjunctio fit {4}successive cum pluribus, antequam plene devastati sunt; sed de his ab experientia alibi {5}. @1 i sic$ @2 cum statum novum mali vel falsi recipiunt, tunc$ @3 talia$ @4 cum totidem, quot novos status recipiunt; per conjungi significatur communicatio$ @5 i plura$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church