Arcana Coelestia (Elliott) n. 7780

Previous Number Next Number See English 

7780. `Usque ad primogenitum ancillae quae post molas': quod significet vera falsificata fidei quae postremo loco, constat ex significatione `primogeniti' quod sit fides, de qua mox supra n. 7779; et quia est fides, est verum in complexu, nam verum est fidei quia credendum; ex significatione `ancillae' quod {1}sit affectio exterior veri, seu affectio scientiarum, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849; {2}`ancilla' autem `post molas' est affectio scientiarum maxime externa, nam per `post molas' significatur quod postremo loco est; `post molas' dicitur quia `mola' praedicatur de illis quae sunt fidei; frumentum enim per molas comminuitur in farinam et sic praeparatur ad panem, et per `farinam' significatur verum ex quo bonum, {3}et per `panem' ipsum illud bonum quod inde; ita `sedere ad molas' est addiscere et imbuere talia quae inservitura sunt fidei et {4}per fidem charitati; inde est quod antiqui, cum describerent prima doctrinae fidei rudimenta, descripserint (c)id per `sedere ad molas,' et quae adhuc rudiora essent per `sedere post molas'; quia talia significabantur, idcirco Dominus, ubi de ultimo {5}tempore Ecclesiae docet, dicit, Duae molentes in mola, una assumetur, et altera derelinquetur, Matth. xxiv (x)41;

quae nequaquam dicta fuissent, nisi `mola' significaret illa quae fidei essent; quid `mola' et `molere' in sensu interno, videatur n. 4335. Quod vera fidei attinet, quae primo loco et quae postremo, sciendum quod illa vera fidei quae immediate procedunt ex bono charitatis sint quae primo loco, nam sunt bona in forma; vera autem quae ultimo loco sunt nuda vera; {6}cum enim vera successive derivantur, recedunt in quovis gradu a bono, et tandem nuda (d)vera fiunt; talia vera sunt quae significantur per `ancillas post molas.' @1 sint affectiones veri exteriores, seu affectiones$ @2 ancillae autem post molas, sunt affectiones scientiae maxime externae, quae in sensuali homine$ @3 quod significatur per panem$ @4 postea$ @5 judicio$ @6 ita procedunt vera a bono, cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church