Arcana Coelestia (Elliott) n. 7800

Previous Number Next Number See English 

7800. Planeta Jovis non quidem apparet illis qui in altera vita, sed spiritus qui inde sunt; hi apparent antrorsum ad sinistrum ad aliqualem distantiam, et hoc constanter; ibi quoque est planeta in idea spirituum et angelorum. Sunt spiritus cujusvis planetae separati a se mutuo, et sunt {1}juxta suum orbem; causa quod separati sint, est quia alia indole sunt, et in alia provincia {2}in Maximo Homine; et qui diversa indole sunt apparent remoti ab aliis secundum diversitatem; omnis separatio et distinctio spirituum et angelorum quoad loca et distantias in altera vita apparet secundum diversitates indolum et geniorum; nam locus correspondet statui, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. @1 prope$ @2 Maximi Hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church