7802. Commune est in illa tellure quod spiritus loquantur cum incolis et instruant eos, et quoque castigent si male egerant; de qua re quia plura mihi ab angelis eorum relata sunt, velim ordine illa memorare. Quod spiritus {1}ibi cum hominibus loquantur, est causa quia multum cogitant de caelo et de vita post mortem, et quod de vita in mundo respective parum solliciti sint; sciunt enim quod victuri cum obeunt, et in statu felici secundum statum interni sui hominis formatum in mundo. Loqui cum spiritibus et angelis etiam commune fuit in hac tellure antiquis temporibus, ex simili causa, quod nempe cogitaverint de caelo et parum de mundo; sed communicatio illa viva cum caelo tempore clausa est, sicut homo ab interno factus est externus, hoc est, sicut cogitare coepit de mundo et parum de caelo; et {2}magis cum non amplius crederet dari caelum nec infernum, nec in se esse hominem spiritum qui vivat post mortem; hodie enim creditur quod corpus vivat ex se, non ex suo spiritu; quare nisi homo nunc fidem (t)habere posset, quod cum corpore resurrecturus, nullam {3} de resurrectione fidem haberet. @1 After hominibus$ @2 tandem$ @3 i prorsus$