Arcana Coelestia (Elliott) n. 7810

Previous Number Next Number See English 

7810. Alio tempore etiam venit ad me spiritus castigator, et applicuit se lateri meo sinistro infra medium corporis, ut prius, et quoque tunc voluit punire; sed {1}arcebatur ab angelis eorum qui etiam tunc aderant. Ostendebat mihi {2} tunc punitionum genera quae illis permissa sunt inferre hominibus suae telluris, si male agunt {3}et male agere intendunt; erat, praeter dolorem artuum, etiam coarctatio dolorifica circa medium ventrem, quae sentitur sicut compressio a cingulo acuto; tum etiam erat respirationis sublatio per vices usque ad angustias; tum quoque inhibitio ne aliquid praeter panem ederent; demum denuntiatio mortis si similia facere non intermitterent, et tunc privatio gaudii ex conjuge, liberis, et sociis; dolor inde tunc quoque insinuatur. @1 impediebatur$ @2 i is$ @3 vel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church