Arcana Coelestia (Elliott) n. 7812

Previous Number Next Number See English 

7812. Praeter spiritus de quibus nunc memoratum est dantur etiam spiritus qui contraria suadent; suntque illi qui, dum vixerunt in mundo, e societate aliorum exterminati sunt, quia mali; quando alluunt, apparet sicut ignis volans, qui prope faciem delabitur; se locant {2}infra ad posteriora hominis, et inde {3}versus superiora loquantur; loquuntur contraria illis quae spiritus instructor ab angelis {4}dixit, quod nempe non vivendum {5}secundum instructionem, sed ex arbitrio et in licentia, et similia; ut plurimum veniunt statim postquam abiverunt priores spiritus; {6}ast homines ibi sciunt quinam et quales spiritus illi sunt, et ideo nihil curant illos; sed usque ita discunt quid malum, et sic quid bonum; nam per malum discitur quid bonum, quippe quale boni ex suo contrario {7}noscitur; omnis perceptio rei est secundum reflexionem relativam ad discrimina ex contrariis vario modo et vario gradu. @1 sed$ @2 inferius$ @3 loquuntur versus superiora; et$ @4 dixerat$ @5 sit secundum illorum$ @6 sed quia sciunt ibi homines$ @7 d noscitur, i, et consequenter ex ea relatione ad illud noscitur; nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church