7819. Homo qui in bono {1}charitatis et fidei est amat etiam se et mundum, sed non aliter quam sicut amantur media ad finem; amor sui apud illum spectat amorem Domini, nam amat se ut medium ad finem ut servire possit Domino; et amor mundi apud illum spectat amorem proximi, nam amat mundum ut medium propter finem ut servire possit proximo; cum itaque medium amatur propter finem, non est medium quod amatur, sed est finis. @1 fidei et charitatis$