782. Actum est huc usque ad vers. 11 de Ecclesia quod conservata sit in his qui Noahus dicti; sequitur nunc de statu Ecclesiae, qui describitur, et quidem primum hic sicut explicatum; dein qualis Ecclesiae hujus status fuerit; singuli versus, immo singula verba involvunt peculiarem statum ejus; et quia nunc de statu Ecclesiae agitur, repetitur quod mox prius, et quidem bis, nempe, 'et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt,' cum in mox praecedent versu, ita, 'et intrarunt ad Noahum in arcam, bina et bina, de omni carne,' quae repetitio in Verbo significat, quod de alio statu agatur alioquin, ut quisque comprehendere potest, repetitio foret prorsus inanis.