7821. Spectare supra se est proprium homini, at spectare infra se est proprium bestiis; inde sequitur quod quantum homo spectat infra se seu deorsum, tantum sit bestia, et quoque tantum imago inferni; et quod quantum spectat supra se seu sursum, tantum sit homo, et quoque tantum imago Domini.
{1} CAPUT XII @1 I Exodi$ 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem in terra Aegypti, dicendo, 2. Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis mensibus anni. 3. Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo, In decimo mensis hujus et accipient sibi quisque pecudem ad domum patrum, pecudem ad domum. 4. Et si minor est domus prae esse a pecude, et (x)accipiat ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus in numero animarum, quisque ad os comedere ejus, numerabitis super pecudem. 5. Pecus integra, mascula, filius anni erit vobis; ex agnis et ex capris accipietis. 6. Et erit vobis ad custodiam usque ad quartum decimum diem mensis hujus; et mactabunt illam omnis congregatio coetus Israelis inter vesperas. 7. Et accipient de sanguine, et dabunt super binos postes et super superliminare, super domibus in quibus comedent illam. 8. Et comedent carnem in nocte illa assam igne, et azyma super amaroribus comedent illam. 9. Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne, caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus. 10. Et non relinquetis de illo usque ad mane; et residuum de illo usque ad mane igne comburetis. 11. Et sic comedetis illam, lumbi vestri cincti, calcei vestri in pedibus vestris, et baculus vester in manu vestra; et comedetis illam in festinatione; Paesach hoc JEHOVAE. 12. Et transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine et usque ad bestiam; et in omnes deos Aegypti faciam judicia, Ego JEHOVAH. 13. Et erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit in vobis plaga perditori, in percutere Me terram Aegypti. 14. Et erit dies ille vobis ad memoriale, et feriabimini illum festum JEHOVAE, generationibus vestris, statuto aeterno feriabimini illum. 15. Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa ex Israele, a die primo usque ad diem septimum. 16. Et in die primo convocatio sancta, et in die septimo convocatio sancta erit vobis; nullum opus fiet in illis, tantum quod comedatur omni animae, hoc solum fiet vobis. 17. Et observabitis azyma, quia in eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti, et custodietis diem hunc generationibus vestris statuto aeterno. 18. In primo, in quartodecimo die mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vicesimum mensis in vespera. 19. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis, in peregrino et in indigena terrae. 20. Nullum fermentatum comedetis, in omnibus habitationibus vestris comedetis azyma. 21. Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis, et dixit ad illos, Protrahite et accipite vobis pecudem gregis juxta familias vestras, et mactate Paesach. 22. Et accipietis fasciculum hyssopi, et intingatis in sanguine qui in pelvi, et attingere faciatis ad superliminare et ad binos postes, de sanguine qui in pelvi; et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae usque ad mane. 23. Et transibit JEHOVAH ad infligendum plagam Aegypto, et viderit sanguinem super superliminari et super binis postibus, et praeteribit JEHOVAH praeter ostium, et non dabit perditori venire ad domus vestras ad infligendum plagam. 24. Et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum. 25. Et erit quod veneritis ad terram quam dabit JEHOVAH vobis, quemadmodum locutus est, et custodietis servitium hoc. 26. Et erit quod dixerint ad vos filii vestri, Quodnam servitium hoc vobis? 27. Et dicetis, Sacrificium Paesach hoc JEHOVAE, quod praeteriverit praeter domos filiorum Israelis in Aegypto, in infligere Illum plagam Aegypto, et domos nostras liberaverit; et inflexit se populus, et incurvavit se. 28. Et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi et Aharoni, ita fecerunt. 29. Et factum in media nocte, et JEHOVAH percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae, et omne primogenitum bestiae. 30. Et surrexit Pharao nocte illa, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii, et fuit clamor magnus in Aegypto, quia nulla domus ubi non mortuus. 31. Et vocavit Moschen et Aharonem noctu, et dixit, Surgite, exite e medio populi mei, etiam vos, etiam filii Israelis, et ite, servite JEHOVAE, secundum loqui vos. 32. Etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite, quemadmodum locuti estis, et ite, et benedicatis etiam mihi. 33. Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra, quia dixerunt, Omnes nos morimur. 34. Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur, mactrae illorum ligatae in vestibus illorum super humero illorum. 35. Et filii Israelis fecerunt secundum verbum Moschis, et petierunt ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et vestes. 36. Et JEHOVAH dedit gratiam populi in oculis Aegyptiorum, et commodaverunt illis; et eripuerunt Aegyptiis. 37. Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth, quasi sescenta milia peditum virorum, praeter infantem. 38. Et etiam turba mixta multa ascendit cum illis, et grex et armentum acquisitio gravis valde. 39. Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari, et etiam viaticum non fecerunt sibi. 40. Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni. 41. Et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et fuit in eodem die hoc, exiverunt omnes exercitus JEHOVAE e terra Aegypti. 42. Nox custodiarum haec JEHOVAE, ad educendum illos e terra Aegypti; haec nox ista JEHOVAE custodiarum omnibus filiis Israelis ad generationes illorum. 43. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et Aharonem, Hoc statutum Paesach, omnis filius alienigenae non comedet illud. 44. Et omnis servus viri, emptio argenti, et circumcideris illum, tunc comedet illud. 45. Inquilinus et mercenarius non comedet illud. 46. In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras; et os non frangetis in illo. 47. Omnis coetus Israelis facient illud. 48. Et cum peregrinatur tecum peregrinus, et faciat Paesach JEHOVAE, circumcidetur illi omnis masculus, et tunc accedet ad faciendum illud, et erit sicut indigena terrae; et omnis praeputiatus non comedet illud. 49. Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum. 50. Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi et Aharoni, ita fecerunt. 51. Et fuit in eodem die hoc, eduxit JEHOVAH filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum.