Arcana Coelestia (Elliott) n. 7828

Previous Number Next Number See English 

7828. `Primus hic vobis mensibus anni': quod significet principium a quo status omnes sequentes in aeternum, constat ex significatione `primus esse,' cum de mensibus anni ac in sensu interno de statibus vitae dicitur, quod sit principium; ex significatione `mensium' quod sint status, (x)de qua mox supra n. 7827; et (c)ex significatione `anni' quod sit periodus vitae a principio ad finem, de qua n. 2906; hic quia de illis dicitur qui ab Ecclesia spirituali in altera vita, quorum periodus vitae principium habet sed non finem, per `annum' significatur periodus vitae a principio in aeternum, quod {1}annus etiam id sit, videatur n. 2906 fin. Quod hic mensis factus sit caput mensium et primus omnium, est quia per illum significatur principium liberationis illorum qui ab Ecclesia spirituali, et qui eo usque in statu captivitatis fuerunt, quia detenti in terra inferiore, et ibi infestati a malis qui per `Pharaonem et Aegyptios' repraesentantur; quod status illorum primus cum liberati principalis omnium esset, et quod principium a quo omnes {2}sequentes in aeternum, est quia illi qui ibi fuerunt liberati sunt per Adventum Domini in mundum, et quod absque Domini Adventu in mundum nullatenus potuerint salvari; et quod tunc liberati sint cum Dominus resurrexit; inde patet quod ille status, nempe cum liberati, fuerit illis principalis omnium statuum; similiter etiam {3}postea omnibus illi qui ab Ecclesia spirituali, qui nequaquam salvari {4}potuissent nisi Dominus in mundum venerit ac Humanum Suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit; quod illi qui ab Ecclesia spirituali ante Adventum Domini in terra inferiore fuerint detenti, et quod a Domino liberati et salvati, videatur n. 6854, 6914; et in genere quod qui ab Ecclesia spirituali salvati sint per Adventum Domini, n. 2661, 2716, 6372, 7035, 7091 fin.; quare in sensu supremo per illa verba significatur quod glorificatio {5}et resurrectio Domini quoad Humanum Suum sit unde omnis salvatio. @1 etiam annus sit aeternum$ @2 status sequentes$ @3 hodie$ @4 possent$ @5 d et resurrectio Domini i Humani Domini, et resurrectio Ipsius, sit a quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church