Arcana Coelestia (Elliott) n. 784

Previous Number Next Number See English 

784. Quod 'clausit Jehovah post illum' significent quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, qualem caelesti Ecclesiae homo, ita se res habet: Antiquissimae Ecclesiae status fuit quod communicationem internam habuerint cum caelo, ita per caelum cum Domino; in amore in Dominum fuerunt; qui in amore in Dominum, illi sunt sicut angeli, modo cum differentia quod corpore induti; interiora illorum aperta fuerunt et patuerunt usque a Domino at Ecclesia haec nova aliter; non in amore in Dominum fuit, sed in fide et per fidem in charitate erga proximum; ii non internam, sicut antiquissimi, communicationem habere possunt, sed externam; sed qualis communicatio haec et illa sit, prolixum foret dicere: unusquisque homo communicationem habet, etiam impii per angelos apud eos, sed cum differentia quoad gradus, quod propius vel remotius; alioquin homo non posset esse: gradus communicationis sunt indefiniti; spiritualis homo nusquam talem communicationem habere potes qualem caelestis homo, ex causa quia Dominus in amore est, non ita in fide; hoc nunc est quod significat, quod 'Jehovah clauserit post illum.' [2] Post illa tempora nec usquam apertum fuit caelum sicut Antiquissimae Ecclesiae homini; postea quidem plures locuti sunt cum spiritibus et angelis, sicut Moses, Aharon, et alii, sed prorsus alio modo, de quo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Causa quod clausum sit caelum, arcanissima est, tum quod hodie clausum sit ita ut homo ne quidem sciat quod spiritus sint, minus quod angeli apud eum, et quod putet se prorsus solum esse cum absque sociis in mundo, et cum apud se cogitat; cum tamen in consortio spirituum est continue, qui tam probe animadvertunt et percipiunt quid homo cogitat et quid intendit et machinatur, tam probe et aperte sicut existeret coram omnibus in mundo; hoc nescit prorsus homo, ita clausum est ei caelum; cum tamen verissimum est: causa est, nisi clausum fuisset ita apud eum caelum, cum in nulla fide est, minus in veritate fidei, et adhuc minus in charitate, quod ei periculosissimum foret. Hoc significatum etiam est per 'Quod Jehovah Deus ejecerit hominem, et habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se ad custodiendum viam arboris vitarum,' prius, cap. iii vers. 24;

videantur etiam quae n. 301-303.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church