7844. `Inter vesperas': quod significet statum ultimum et primum, constat ex significatione `vesperae' quod sit status falsi et quoque status ignorantiae veri, nam umbra vesperae est falsum et quoque est ignorantia veri; omnia enim tempora diei, sicut omnia tempora anni, in spirituali sensu significant vices statuum quoad verum et bonum, n. 5672, (t)5962, 6110; finis illorum et principium illorum est vespera, quare cum dicitur `inter vesperas,' involvuntur etiam omnes status; hic itaque per `inter vesperas' significatur status liberationis illorum qui in vero ex bono, et status damnationis illorum qui in falso ex malo, qui status significantur per exitum filiorum Israelis ex Aegypto, cum primogeniti ibi {1}neci dati sunt; quod id dicatur `vespera,' constat ex his apud Moschen, Sacrificabunt Paesach in vespera cum occiderit sol, tempore stato exitus tui ex Aegypto, Deut. xvi 4, 6. 2 Ex his patet quod finis status infestationum et principium status liberationis illorum qui per `filios Israelis' repraesentantur per `inter vesperas' intelligatur; his a principio illo tendit status ad mane, quod est elevatio in caelum; et quoque finis status infestationum et principium status damnationis illorum qui per `Aegyptios' repraesentantur per `inter vesperas' intelligitur; sed horum status tendit ad `noctem,' quae est dejectio in infernum; horum dejectio in infernum repraesentatur per immersionem in mare Suph, illorum autem elevatio in caelum repraesentatur per introductionem in terram Canaanem. 3 In Verbo passim nominatur `vespera' et per illam significatur ultimum tempus Ecclesiae, et quoque primum ejus, ultimum apud illos {2}apud quos desinit Ecclesia, et primum apud illos apud quos incohat; inde primario per `vesperam' significatur Adventus Domini, nam tunc finis fuit Ecclesiae prioris et principium novae, cujus status primus etiam `vespera' vocatur, quia homo Ecclesiae incipit ab obscura luce et progreditur ad claram, quae ei est mane. 4 Quod Adventus Domini in mundum per `vesperam et mane' {3} significetur, constat {4} apud Danielem, Audivi unum sanctum loquentem, Quousque visio haec, juge, et praevaricatio, sancti et exercitus conculcatio? et dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille et trecenta, tunc enim justificabitur sanctum, viii 13, 14;
quod ibi per `vesperam' intelligatur ultimum tempus cum Ecclesia prorsus vastata fuit et Dominus in mundum venit, et per `mane' 5 lux et ortus novae Ecclesiae ab Ipso, patet: similiter apud Sachariam, Erit dies unus, qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux, xiv (x)7:
apud {5}Zephaniam, Tandem sit tractus (x)reliquiis domus Jehudae, super iis pascent; in domibus Askelonis in vespera quietem habebunt, quando visitabit illos Jehovah Deus (c)illorum, et reducet captivitatem (c)illorum, ii 7;
`vespera' pro primo statu exorientis Ecclesiae: quia `vespera' significabat ultimum statum Ecclesiae veteris et primum novae, idcirco {6} mandatum fuit ut Aharon et filii ejus ascendere facerent lucernam a vespera usque ad mane coram Jehovah, Exod. xxvii 20, 21:
6 quod `vespera' sit status Ecclesiae ultimus, cum densum falsum quia nulla fides et densum malum quia nulla charitas, patet apud Jeremiam, Vae vobis, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae! vi 4:
apud Ezechielem, Locutus sum ad populum mane, et mortua uxor mea vesperi, xxiv 18;
`uxor' pro Ecclesia: apud Davidem, Sub auroram florebit, et transibit, sub vesperam {7}resecabit, exarescet, Ps. xc 6. @1 morti$ @2 qui in falsis et malis, ac primum pro illis qui in veris et bonis; quod tempus seu status primus horum qui in veris et bonis sunt, dicatur vespera, est quia adhuc non in luce sunt, homo enim Ecclesiae incipit ab obscura luce, et progreditur ad claram, quae est ei mane; inde per vesperam significatur tempus Adventus Domini, nam tunc finis fuit Ecclesiae prioris, quia amplius nulla fides, et tunc principium fuit novae Ecclesiae, cujus status primus etiam vespera dicitur; quod hoc$ @3 i in Verbo$ @4 i ex sequentibus his locis,$ @5 Ezechielem AI$ @6 i etiam$ @7 resecabis AI$