7860. `Et non relinquetis de illo usque ad mane': quod significet status hujus durationem ante statum illustrationis in caelo, constat ex significatione `mane' quod sit caelum et status illustrationis ibi, de qua n. 2405, {1} 3458, 3723, 5740, 5962; quod `nihil relinquere de illo usque ad id tempus' sit status illius duratio, patet, nam tunc {2}cessabit prior status. Agitur, ut prius ostensum, in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus; status liberationis illorum repraesentatur per `Paesach,' at status elevationis illorum in caelum per introductionem in terram Canaanem; hic status est qui intelligitur per `mane'; sunt bini illi status prorsus diversi, sicut sunt status mediorum ad finem, ac status finis; cum status finis adest, tunc peracta erunt quae in statu mediorum; {3}ex his patet cur mandatum quod nihil relinquerent de illo ad mane. @1 i 2780,$ @2 cessavit status prior$ @3 inde$