7868. Vers. 12-16. Et transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine et usque ad bestiam; et in omnes deos Aegypti faciam judicia, Ego Jehovah. Et erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit in vobis plaga perditori, in percutere Me terram Aegypti. Et erit dies ille vobis ad memoriale, et feriabimini illum festum Jehovae, generationibus vestris, statuto aeterno feriabimini illum. Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia omnis comedens (x)fermentatum, et exscindetur anima illa ex Israele, a die primo usque ad diem septimum. Et in die primo convocatio sancta, et in die septimo convocatio sancta erit vobis; nullum opus fiet in illis, tantum quod (x)comedatur omni animae, hoc solum fiet vobis. `Et transibo per terram Aegypti' significat praesentiam apud illos qui infestarunt: `in nocte illa' significat statum mali illorum: `et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti' significat damnationem illorum qui in fide separata a charitate: `ab homine et usque ad bestiam' (x)significat cupiditates illorum malas interiores et exteriores: `et in omnes deos Aegypti faciam judicia' significat falsitates illorum quae damnandae: `Ego Jehovah' significat Dominum quod solus Deus: `et erit sanguis' significat verum boni innocentiae: `vobis ad signum super domibus ubi vos' significat quod id testificatio voluntatis boni: `et videro sanguinem' significat apperceptionem illius veri ab illis qui damnationem inferunt: `et praeteribo praeter vos' significat quod fugiet inde: `et non erit in vobis plaga perditori' significat quod damnatio ab infernis non influet: `in percutere Me terram Aegypti' significat cum damnantur illi qui in fide separata a charitate: `et erit dies ille vobis ad memoriale' significat status illius quale in cultu: `feriabimini illum festum Jehovae' significat cultum Domini propter liberationem a damnatione: `generationibus vestris' significat in illis quae fidei et charitatis: `statuto aeterno feriabimini illum' significat cultum Domini secundum ordinem caeli pro illis qui ab Ecclesia spirituali: `septem diebus' significat sanctum: `azyma comedetis' significat purificationem a falsis: `etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris' significat quod prorsus nihil falsum erit in bono: `quia omnis comedens fermentatum' significat qui appropriat sibi falsum: `et exscindetur anima illa ex Israele' significat quod separabitur ab illis qui ab Ecclesia spirituali, et quod erit damnatus: `a die primo usque ad diem septimum' significat statum sanctum plenum: `et in die primo convocatio sancta' significat quod in principio omnes simul erunt: `in die septimo convocatio sancta erit vobis' significat ita in fine status: `nullum opus fiet in illis' significat detentionem tunc a terrestribus et mundanis: `tantum quod comedatur omni animae' significat cum appropriatur bonum spirituale et caeleste: `hoc solum fiet' significat quod his modo tunc studebunt.