7870. `In nocte illa': quod significet statum mali illorum, constat (c)ex significatione `noctis' quod sit status cum non nisi quam malum et falsum; opponitur enim nox diei {1}et caligo luci, et per `diem' (c)et `lucem' significatur statum cum verum et bonum; inde per `noctem' etiam significatur ultimum tempus Ecclesiae, nam tunc quia nulla fides et charitas, falsa et mala regnant, videatur n. 2353, 6000; etiam per `noctem' significatur devastatio totalis, n. 7776, (d)ut et damnatio, n. 7851. Ex his patet quod status illorum qui in inferno sunt dicatur `nox'; non quod caligo noctis apud illos sit, nam se mutuo vident, sed quia status veri et boni, qui in caelis, dicitur `dies,' inde status falsi et mali dicitur `nox'; etiam est caligo ibi cum aliquid lucis e caelo illuc {2}influit; tunc (d)enim lumen illorum, ex quo vident, dissipatur et fit caligo. 2 Lumen ex quo vident est quidem ex luce a Domino per caelum, nam in (x)altera vita non aliunde est aliqua lux, sed haec apud illos in inferno recipitur a facultate intelligendi verum apud illos; facultas, quod possint intelligere, remanet apud illos ut apud omnem hominem, utcumque in malo {3}aut falso sunt, sed cum lux illa caelestis a facultate illa transit in {4}voluntatem, quod nempe non velint intelligere, et inde in malum et falsum, quae apud illos, tunc lux caelestis {5}illis vertitur in lumen quod simile lumini ex igne carbonario est; quod lumen, ut dictum, vertitur in densam caliginem a luce caeli cum influit; quod in infernis sit lumen {6}quale est quod ex igne carbonario, videatur n. 1528, 3340, 4418, 4531; et quod lumen illud vertatur in caliginem ad praesentiam lucis caeli, n. 1783, 3412, 4533, 5057, 5058, 6000. Ex his constare potest quod in altera vita cuique sit lux secundum facultatem intelligendi instructam veri ex bono, aut falsis ex malo. @1 seu$ @2 incidit$ @3 et$ @4 facultatem non volendi$ @5 apud illos$ @6 quasi$