Arcana Coelestia (Elliott) n. 7884

Previous Number Next Number See English 

7884. `Statuto aeterno feriabimini illum': quod significet cultum Domini secundum ordinem caeli pro illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `statuti aeterni' quod sit ordo caeli, de qua sequitur, et ex significatione `feriari' quod sit cultus Domini, ut mox supra n. 7882; et quia dicitur ad filios Israelis quod `illi feriaturi illum,' intelliguntur qui ab Ecclesia spirituali. Quod `statutum aeternum' sit ordo caeli, est quia omnia statuta quae filiis Israelis mandata sunt erant talia quae fluebant ex ordine caeli; inde etiam repraesentabant illa quae caeli. Per cultum secundum ordinem caeli intelligitur omne exercitium boni secundum praecepta Domini; per cultum Dei hodie intelligitur imprimis cultus oris {1} in templo, tum mane et vespere {2}; sed cultus Dei non in {3}eo essentialiter consistit, verum in vita usuum, {4} ille cultus est secundum ordinem caeli; cultus oris est quoque cultus, sed prorsus nihil facit nisi cultus vitae sit, nam hic cultus est cordis; {5}ille, ut cultus sit, ex hoc procedat. @1 i cum$ @2 i oratio tunc$ @3 illis$ @4 i secundum praecepta in Verbo, tunc enim charitatis exercitia praestat, et$ @5 ex hoc procedit ille$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church