7898. `Quia in eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti': quod significet quia status tunc charitatis et fidei, per quem separatio ab illis qui in malis et falsis, constat ex significatione `diei' quod sit status, de qua supra n. 7881; ex significatione `exercituum' quod sint illa quae charitatis et fidei, de qua n. 3448, 7236; ex significatione `educere' quod sit separari; et ex significatione `Aegyptiorum' {1} quod sint illi qui in malis et falsis, de qua saepius. @1 i seu terrae Aegypti,$