Arcana Coelestia (Elliott) n. 7930

Previous Number Next Number See English 

7930. `Ad infligendum plagam': quod significet damnationem quam ipsi sibimet inferunt, constat ex significatione `plagae' quod hic sit damnatio illorum qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt, de qua n. 7879, 7926; quod mali sibimetipsis inferant (x)damnationem, videatur mox supra n. 7926.

7930[a]{1}. `Et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum': quod significet quod omne hoc erit secundum ordinem Divinum posthac illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `custodire verbum hoc usque aeternum' quod sit quod omne hoc observandum erit posthac; ex significatione ad `statutum' quod sit secundum ordinem, de qua n. 7884; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' {2} quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 4286, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. Per ordinem intelligitur ille ordo qui in caelo a tempore cum Dominus ex Divino Humano Suo incepit disponere omnia in caelo et in terra, quod fuit statim post resurrectionem, Matth. xxviii 18; secundum (t)illum ordinem tunc potuerunt illi qui ab Ecclesia spirituali elevari in caelum, et frui beatitudine aeterna, at non secundum ordinem priorem; Dominus enim prius omnia {3} disposuit per caelum, at postea per {4} Suum Humanum, quod glorificavit et Divinum fecit in mundo; per quod tantum robur {5}accessit, ut in caelum elevarentur qui non prius elevari potuerunt; {6}tum ut mali ab undequaque recederent et clauderentur in suis infernis; hic ordo est qui intelligitur. @1 7931 I$ @2 i qui hic sunt tibi et filiis tuis,$ @3 i ex Ipso Divino$ @4 i Ipsum$ @5 accessit coelo, ut illuc$ @6 et quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church