Arcana Coelestia (Elliott) n. 7950

Previous Number Next Number See English 

7950. `Usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae': quod significet vera falsificata fidei quae postremo loco, constat ex significatione `primogeniti in terra Aegypti' quod sit fides separata a charitate, ut mox supra n. 7948, ita quoque verum fidei falsificatum, de quo sequitur; et ex significatione `captivi qui in domo foveae' quod sint qui postremo loco, opponitur enim {1} `primogenito Pharaonis sessuro super throno illius,' per quod significatur verum fidei falsificatum quod primo loco, n. 7779, 7949; per `captivum in domo foveae' in spirituali sensu proximo intelligitur qui in sensuali corporeo est, ita in mera caligine de veris et bonis, quia ne quidem in facultate percipiendi, sicut qui in sensuali interiore sunt; inde est quod significentur qui in postremo loco sunt. 2 Quod `primogenitum in terra Aegypti' sit verum fidei falsificatum, est quia `primogenitum Aegypti' est fides separata a charitate, n. 7948; qui in hac fide sunt in mero tenebroso et caliginoso sunt de veris quae fidei, in nulla enim luce possunt esse, ita non in aliqua perceptione quid verum et num verum; omnis enim lux spiritualis venit per bonum a Domino, ita per charitatem, nam bonum charitatis est sicut flamma ex qua lux; bonum enim est amoris, et amor est ignis spiritualis, ex quo illustratio; qui credit quod qui in malo vitae sunt etiam in illustratione quoad vera fidei possint esse, maximopere fallitur; possunt in statu confirmationis esse, hoc est, (x)possunt confirmare doctrinalia Ecclesiae suae, et hoc quandoque {2}sollerter et ingeniose, sed non possunt videre num quae confirmant sint vera vel non; quod confirmari queat etiam falsum usque (x)ut appareat sicut verum; et quod non sapientis sit confirmare sed videre num {3}ita sit, videatur n. 4741, 5033, (x)6865, 7012, 7680. 3 Qui itaque in malo quoad vitam est, is in falso sui mali est, et verum, utcumque scit illud, non credit; quandoque putat se credere sed fallitur; quod non credat, dabitur ei scire in altera vita quando percipere ejus redigitur ad concors cum velle ejus, tunc verum inficiabitur, aversabitur, et respuet, et quod contrarium est, hoc est, falsum agnoscet pro vero; {4} inde nunc est quod qui in fide separata a charitate sunt non possint {5}aliter quam vera quae fidei falsificare {6}. @1 i primogenitum ejus$ @2 dextre$ @3 d ita sit i verum sit$ @4 i et$ @5 non$ @6 i qui in scientia fidei et in vita mali intra Ecclesiam sunt non possunt credere, quod apud se falsificent vera, sed quod ita sit, scient in altera vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church