Arcana Coelestia (Elliott) n. 7964

Previous Number Next Number See English 

7964. `Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra': quod significet quod ex aversatione et timore urgerent ut discederent, constat ex significatione `invalescere super populum festinando dimittere illos' quod sit urgere ut discederent; quod ex aversatione et timore, patet, nam qui in mero falso ex malo sunt illos qui in vero {1}ex bono aversantur adeo ut ne quidem praesentiam illorum sustinere possint; inde est quod qui in malo sunt se dejiciant in infernum profunde secundum mali quale et quantum ut procul sint a bono, et hoc non solum ex aversatione sed etiam ex timore, nam in praesentia boni cruciantur. @1 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church