Arcana Coelestia (Elliott) n. 7978

Previous Number Next Number See English 

7978. `Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas': quod significet quod ex {1}vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi, constat ex significatione `coquere' cum dicitur de {2}vero boni, quod significatur per `massam' quod sit producere; ex significatione `massae' quod sit verum boni, de qua supra n. 7966; et ex significatione `placentarum azymarum' quod sint bona in quibus nihil falsi; quod `azyma' sint quae absque falso, videatur n. 2342, 7906. (m)Quod hic status alter sit veri ex bono, in quo fuerunt cum liberati, videatur supra n. 7966, 7972.(n) Quod `placentae' sint bona, est quia sunt panis, et `panis' in sensu interno est bonum amoris, {3}de quo n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; sed distinguitur panis placentarum a pane communi in eo quod per `panem placentarum' significetur bonum amoris erga proximum, ita bonum spirituale, et per `panem communem' {4}significetur bonum amoris in Dominum, ita bonum caeleste; bonum illud spirituale significatum est per `minham' quae offerebatur et {5}adolebatur cum sacrificio super altari, minhah enim cocta fuit in placentas et in lagana, ut constare potest Exod. xxix 2, 3, 23, 24, (x)32; Lev. ii 2 seq., vi 13, 14 [A.V. 20, 21]; Num. vi 15, 19, xv 18-21. 2 Simile {6} significabatur per `duodecim panes propositionis' qui etiam coquebantur in placentas, de quibus ita apud Moschen, Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones illas in duos ordines, senos ordine, super mensa munda coram Jehovah; et dabis super ordinem tus purum; et erit ad panes in memoriale, ignitum Jehovae, Lev. xxiv 5-9;

ex his constare potest quod `panes' significarent sanctum, nam alioquin nusquam tale mandatum fuisset {7}; et quia significabant sanctum, etiam vocantur `sanctitas sanctitatum,' ibid. vers. 9; sed per hos panes significabatur bonum amoris caelestis; et per quod `cocti {8}essent in placentas' {9}significabantur bona amoris spiritualis. Ex his et ex illis quae in locis supra citatis allata sunt, constare potest quod simile per panem in Sancta Cena intelligatur. @1 veri bono AI$ @2 veri bono altered to vero boni$ @3 videatur$ @4 significatur I$ @5 quoque adolebatur una$ @6 i quoque$ @7 i, ut illa super mensa ponerentur$ @8 sint$ @9 significabatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church