Arcana Coelestia (Elliott) n. 7985

Previous Number Next Number See English 

7985. Dicitur quod `habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto fuerint triginta anni et quadringenti anni,' et porro quod `a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, in eodem die hoc, {1}exiverint omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti,' cum tamen habitatio filiorum Israelis a Jacobi descensu in Aegyptum ad exitum posterorum ejus nunc, non fuerit plus quam dimidium illius temporis, nempe 215 annorum, ut patet manifeste a chronologicis Scripturae Sacrae; fuit enim Moscheh natus ex Amram, et Amram ex Kehath, ac Kehath ex Levi, ac Kehath simul cum Levi patre suo venit in Aegyptum, Gen. xlvi 11; {2}aetas vitae Kehath {3}fuit 133 annorum, Exod. vi 18, {2}ac aetas vitae Amaram, ex quo Aharon et Moscheh, 137 annorum, ibid. vers. 20; et Moscheh fuit vir 80 annorum cum stetit coram Pharaone, Exod. vii 7; non memoratur quo anno aetatis Kehathi natus est Amram, nec quo anno aetatis Amrami natus est Moscheh; at quod non fuerint {4}430 anni, constare potest, nam anni aetatum illorum ne quidem ad {4}430 assurgunt, sed ad 350; quod sciri potest si addantur anni aetatis Kehathi 133 cum annis aetatis Amrami 137, et hi cum annis Moschis 80 cum stetit coram Pharaone; {5}minus si addantur anni a nativitatibus illorum; quod fuerint 215 anni, ex chronologicis videri potest. Sed ab Abrahami descensu in (x)Aegyptum ad {6}exitum filiorum Israelis fuerunt 430 anni, de quibus etiam videantur chronologici; inde nunc constare potest quod per 430 annos hic intelligatur integra periodus temporis usque ab Abrahamo et non a Jacobo; quod hi anni designati sint, ac dicti anni habitationis filiorum Israelis in Aegypto, est {7}ob sensum internum, in quo per illos significatur status plenus ac (t)duratio vastationis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ac in terra inferiore usque ad Adventum Domini detenti, ac tunc liberati, de quibus videatur n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932. @1 exiverunt$ @2 ac anni$ @3 fuerunt$ @4 415$ @5 minus anni nativitatum qui quod sint 215$ @6 filiorum Jacobi exitum inde$ @7 propter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church