Arcana Coelestia (Elliott) n. 7987

Previous Number Next Number See English 

7987. `Et fuit in eodem die hoc': quod significet quod tunc, constat ex significatione diei quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 7680; inde `in eodem die hoc' est in illo statu, ita tunc, nempe cum Adventus Domini, qui significatur per `a fine triginta et quadringentorum annorum,' (c)ac liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali, quae significatur per `exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church