799. Vers. 21, 22. Et exspiravit omnis caro repens super terra, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra; et omnis homo. Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus, ab omni, quod in arida, mortua sunt. 'Exspiravit omnis caro repens super terra' significat quod exstincti qui ab ultima posteritate Ecclesiae Antiquissimae: 'quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra' significant persuasiones eorum, in quibus 'avis' affectiones falsi, 'bestia' cupiditates, 'fera' voluptates, 'reptile' corporea et terrestria; quae in uno complexu vocantur 'omnis homo': 'omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus' significant illos qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, quibus 'flatus spiritus vitarum in naribus,' hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat: 'ab omni, quod in arida' significant eos in quibus nihil talis vitae amplius: quod 'mortua sint' significat exspiravisse.