7999. `Emptio argenti': quod significet cui aliquid verum spirituale, constat (c)a significatione `emptionis' quod sit acquisitio et appropriatio, de qua n. 4397, 4487, 5374, 5397, 5406, 5410, (x)5426; et ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, hic verum spirituale, quia servus qui emptus in sensu interno est naturalis homo, {1} et ideo dominus qui emit est {2} spiritualis. Cum hoc quomodo se habet, non sciri potest nisi sciatur {3}quomodo spirituale sibi emit, hoc est, acquirit et appropriat naturale; cum regeneratur homo, tunc primum dissident internum et externum {4}illius, hoc est spirituale et naturale {5}, spirituale enim vult illa quae caeli, {6}naturale autem quae mundi; sed spirituale influit tunc continue in naturale, et adducit illud ad consensum; hoc fit per verum, et quod spirituale in naturali sibi adducit {7}, hoc dicitur `emptum argento,' hoc est, acquisitum et appropriatum per verum. @1 i n. 7998,$ @2 i homo$ @3 d quomodo i qualiter$ @4 hominis$ @5 i ejus$ @6 at naturale$ @7 i per verum$