Arcana Coelestia (Elliott) n. 8001

Previous Number Next Number See English 

8001. `Tunc comedet illud': quod significet quod cum illis, constat ex significatione `comedere,' nempe agnum paschalem una cum reliquis, quod sit communicare et conjungi, de qua n. 2187, 5643; cena enim paschalis repraesentabat, ut supra n. 7836, (x)7891, 7996, 7997, dictum, angelicas consociationes quoad bona et vera; et per statuta de alienigenis, servis, inquilinis, mercenariis, et peregrinis, de quibus hic agitur, in sensu interno indicatur quinam consociari possent et quinam non possent; inde est quod per `comedere' significetur esse cum illis seu consociari, et per `non comedere' {1}non esse cum illis, seu separari. @1 i separari ab illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church