Arcana Coelestia (Elliott) n. 801

Previous Number Next Number See English 

801. Ex descriptione antediluvianorum horum, constare potest qualis stilus antiquissimorum fuit, et inde qualis stilus propheticus: describuntur hic usque ad finem hujus capitis, in hoc versu quoad persuasiones, in vers. seq. 23 quoad cupiditates; hoc est, quoad statum eorum intellectualium, dein quoad statum illorum voluntariorum; et tametsi nulla apud eos intellectualia nec voluntaria, usque ita nominanda sunt quae contraria, sicut persuasiones falsi, quae nihil minus quam intellectus sunt, quia sunt cogitationis et ratiocinationis; pariter cupiditates, quae nihil minus quam voluntatis sunt; describuntur, inquam, primum quoad persuasiones falsi, dein quoad cupiditates, quae causa est repetitionum in hoc vers. 21 et in sequente 23, sed alio ordine. [2] Talis quoque est stilus propheticus; causa est quia binae vitae apud hominem sunt, una intellectualium, altera voluntariorum, quae distinctissimae inter se sunt; homo ex utraque consistit, et tametsi separatae sunt hodie apud hominem, usque tamen influit una in alteram, et se ut plurimum uniunt; quod se uniant, et quomodo se uniunt, a multis constare et illustrari posset: cum itaque homo ex binis his partibus, intellectu et voluntate, consistit, et unum influit alteram, cum describitur homo in Verbo, distincte describitur quoad unam partem, et quoad alteram, quae causa est repetitionum; aliter mancum foret. Similiter se habet cum omni re, res enim se habent prorsus sicut subjecta, nam sunt subjectorum, quia prodeunt a subjectis; res separatae a subjecto suo, seu a substantia sua, sunt nullae res; quae causa est quod similiter quoad utramque partem describantur res in Verbo; ita est descriptio cujuscumque rei plena.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church