Arcana Coelestia (Elliott) n. 8013

Previous Number Next Number See English 

8013. `Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum': quod significet quod qui instructus recepit Ecclesiae verum et bonum, et vivit secundum illa, erit sicut ille qui prius instructus intra Ecclesiam est, et praeceptis fidei et charitatis conformem vitam vivit, constat ex significatione `lex una erit' quod sit simile jus, ita quod erit sicut alter; ex significatione `indigenae' quod sit qui natus intra Ecclesiam, ac in ejus vero et bono est quoad doctrinam et quoad vitam, de qua mox supra n. 8011; et ex significatione `peregrini peregrinantis in medio vestrum' quod sit qui instruitur in Ecclesiae vero et bono et recipit illa, (c)et vivit secundum illa, de qua etiam supra n. 8007. 2 Secundum praecepta fidei et charitatis dicitur {1}ob differentiam; vita enim ante regenerationem est secundum praecepta fidei, at post regenerationem est secundum praecepta charitatis; ante regenerationem nemo scit quid charitas ex {2}affectione, sed solum ex doctrina; secundum hujus praecepta, quae praecepta fidei vocantur, tunc {3}vivitur, at post regenerationem ex {4}affectione scitur quid charitas, nam {5}amat tunc proximum, et illi ex corde vult bonum, et tunc {3}vivitur secundum legem inscriptam, {6}nam agitur ex affectione charitatis; hic status prorsus differt a statu priore; qui in {7}primo statu sunt in obscuro sunt quoad vera et bona fidei, at qui in hoc statu sunt in claro sunt respective; hi vident vera et confirmant illa ex illustratione, illi autem non vident vera et confirmant illa ex illustratione sed ex persuasione de doctrinalibus Ecclesiae quod vera sint; et quia non ex illustratione illa vident, aeque possunt confirmare falsa ac vera, et postquam confirmata sunt, vident illa prorsus sicut vera; ex his constare potest quid intelligitur per vivere secundum praecepta fidei, et quid per vivere secundum praecepta charitatis. 3 Quod peregrinos attinet, in Verbo aliquoties mandatum est ut non aliqua distinctio fieret inter indigenam terrae et peregrinum peregrinantem cum illis, ex causa quia gentes, a quibus {8} peregrini, aeque recipiuntur in caelum, ac illi qui intra Ecclesiam sunt, postquam instructi receperunt vera fidei; {9} de gentibus in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2284, 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197; inde mandatum est quod sicut indigena ita peregrinus, ut apud Moschen, Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis sic faciet; quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras; quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. xv 14-16:

apud eundem, Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. xix 34:

apud eundem, Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. xxiv 22:

apud eundem, Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Paesach Jehovae juxta statutum Paesach, et juxta statuta ejus sic faciet; statutum unum erit vobis, tam peregrino quam indigenae terrae, Num. ix 14. @1 quia ante regenerationem secundum praecepta fidei vivitur$ @2 perceptione$ @3 vivit$ @4 perceptione scit$ @5 afficitur tunc amore erga$ @6 et agit ex charitate$ @7 priori$ @8 i sunt$ @9 i hi sunt qui in sensu interno etiam per peregrinos intelliguntur,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church