8023. Postea loquebantur mecum per ideas adhuc {1}minus discretas, adeo ut vix aliquid interstitiale {2}perciperetur; erat in mea perceptione sicut sensus vocum apud illos qui solum ad sensum abstracte a vocibus attendunt; haec loquela mihi intelligibilior priore erat et quoque erat plenior; influebat similiter ac prior in faciem, sed influxus erat secundum quale loquelae magis continuus; verum non incepit ut prior a labiis sed ab oculis. Dicebant quod etiam ita loquantur cum suis in sua tellure, sed cum illis ibi qui {3}prae reliquis gaudent interiore sensu ac apperceptione. @1 magis continuas$ @2 After vix$ @3 pro$