8027. Spiritus qui a latere sinistro mecum erat, de quo supra, (x)quandoque interloquebatur, imprimis monens ut cum angelis suis modeste agerem; erant enim spiritus {1}ex nostra tellure qui inferebant talia quae displicerent; dicebat etiam quod non intellexerit quid {2}angeli loquebantur, sed quod postea, quando admotus auri meae sinistrae; tunc quoque ei loquela erat non stridens ut prius, sed qualis est aliis spiritibus. @1 hujus telluris$ @2 dicebant$