8030. Caelum hoc angelicum ad quod auferuntur est caelum primum seu trium ultimum; hoc caelum apparet ad dextrum a tellure illorum, et prorsus separatum est a caelo primo seu ultimo angelorum qui e nostra tellure; qui in illo caelo sunt apparent induti caeruleo punctato aureis stellulis; credunt enim eum colorem esse ipsissimum caelestem; {1} cum in mundo sunt et contemplantur caelum stelliferum, (m)vocant illud domicilium angelorum, inde etiam color caeruleus {2}ab illis amatur.(n) @1 i nam$ @2 insidet illorum animam et$