Arcana Coelestia (Elliott) n. 8051

Previous Number Next Number See English 

8051. `Et non comedetur fermentatum': quod significet quod non appropriabitur ullum falsificatum, constat ex significatione `comedere' quod sit appropriare, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745; et ex significatione `fermenti' quod sit falsum, de qua n. 2342, 7906, inde `fermentatum' est falsificatum. Quod appropriationem falsi et falsificati attinet, sciendum quod falsum et falsificatum non alicui approprietur, sicut falsum et falsificatum, qui in bono est et inde vult in vero esse, sed illi qui in malo est et inde non vult in vero esse; quod ei qui in bono est et inde vult in vero esse non approprietur falsum ut falsum, est quia cogitat bene de Deo, de regno Dei, deque vita spirituali, et inde applicat {1}falsum ut non contra haec sit, sed ut aliquo modo concordet; ita lenit illud, (d)et asperum (c)ac durum ejus non venit in ideam; nisi hoc foret, vix aliquis salvari posset, nam falsa prae veris regnant; sed sciendum quod qui in bono sunt etiam in amore veri sint, quare cum in altera vita instruuntur ab angelis, rejiciunt falsa et acceptant {2} vera, et hoc secundum gradum amoris veri quem in mundo habuerunt. @1 id$ @2 i et agnoscunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church