8056. `Terram fluentem lacte et melle': quod significet ubi laetitia et gaudium, constat ex significatione `terrae fluentis lacte et melle' quod sit amoenum et jucundum, de qua n. 5620, 6857, ita laetitia et gaudium. Laetitia {1}et gaudium dicitur quia in Verbo laetitia praedicatur de vero, et gaudium de bono, similiter amoenum et jucundum; etiam `lac' praedicatur de vero boni, et `mel' de bono veri. @1 After dicitur$