Arcana Coelestia (Elliott) n. 8063

Previous Number Next Number See English 

8063. `In omni termino tuo': quod significet quousque se extendit verum quod ex bono, constat ex significatione `termini' quod sit extensio veri a bono; omne enim verum suam extensionem habet, quae extensio quandoque manifestatur per sphaeram; et quia habet extensionem, habet suos terminos; sphaera extensionis veri est secundum quale et quantum boni; est enim bonum sicut flamma ac verum sicut lux {1}; sphaera extensionis in spirituali mundo est ad societates quae circumcirca; quousque ibi se extendit sphaera eo usque est communicatio, de {2}hoc videatur n. 6598-6613. Secundum sphaeram extensionis {3} in caelo (t)est cuivis intelligentia et sapientia, et est felicitas, nempe secundum {4}quantum et simul quale ejus. Ex his constare potest quid per `in omni termino' in sensu spirituali significatur, hic quod (5}in bono non aliquid falsum; falsa enim sunt extra sphaeram, nam excipiunt ubi vera desinunt, at si intrant sphaeram, tunc appropriantur; quod non intrabunt, significatur per quod `non videbitur tibi fermentatum aut fermentum in omni termino tuo.' @1 i supra$ @2 vera et purificari$ @3 status plenus et involvat sancta, ut quoque$ @4 at$ @5 i et bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church