807. Vers. 23. Et delevit omnem substantiam quae super faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum; et deleta sunt e terra, et relictus tantum Noah et quod cum illo in arca. 'Delevit omnem substantiam' significat cupiditates quae amoris sui: 'quae super faciebus humi' significant posteritatem Ecclesiae Antiquissimae: 'ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum' significant naturam mali eorum; 'homo' ipsam naturam, 'bestia' cupiditates, 'reptile' voluptates, 'avis caelorum' falsitates inde: 'et deleta sunt e terra' est conclusio, quod Antiquissima Ecclesia exspiraverit: 'relictus tantum Noah et quod cum illo in arca' significat quod conservati qui novam Ecclesiam constituerunt; 'quod cum illo in arca' significant omnia quae novae Ecclesiae.