8093. `Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum': quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione `non duxit illos Deus via' quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per `ducere' enim, cum a Deo, significatur providentia, et per `viam' significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione `Philistaeorum' quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de (x) qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per `Philistaeos et terram illorum' id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam xlvii 1 ad fin., ubi describuntur, {1}tum apud Joelem iv 5, 6 [A.V.iii 5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, {2}deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per `Philistaeos' ibi {3}repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est {4}principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare. 2 Opinio {5}de fide {6}sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per `Cainum' quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, `Cainus' ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et `Abel' est charitas; describitur etiam per `Chamum' cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per `Rubenem' quod (x)ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per `Schimeonem' et `Levi' quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, {7}ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per `Aegyptios' ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per `Philistaeos,' n. 3412, 3413, et quoque per `Tyrum et Sidonem' passim apud Prophetas, apud quos per `Philistaeos' significatur scientia cognitionum fidei, et per `Tyrum et Sidonem' ipsae cognitiones interiores et exteriores {8}; (m)demum etiam per `Petrum' cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin.;(n) sed videantur quae de hac fide prius {9} ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, (x)2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, (x)3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, (a)5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950. @1 tunc$ @2 et nunc$ @3 significantur$ @4 essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (m)quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod non transirent(n)$ @5 fide de I$ @6 separata seu sola$ @7 quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix$ @8 i n. 1201$ @9 i passim$