Arcana Coelestia (Elliott) n. 8115

Previous Number Next Number See English 

8115. Spiritus telluris Jovis cum spiritibus nostrae telluris non simul esse possunt quia prorsus alio genio sunt et non {1}amant jucundum tranquillitatis sicut illi; mirati sunt cum audirent quod qui ex nostra tellure angeli fiunt prorsus alio corde sint, et vix aliquid simile status sui, cum fuerunt spiritus, retineant; ut scirent quod ita {2}esset, ex caelo {3}ab angelis e nostra tellure, veniebant chori, unus post alterum; (chori sunt quando plures simul unum cogitant, loquuntur, et agunt, in serie continua; celebratio Domini in caelis per choros utplurimum fit; de choris videatur n. 1648, 1649, 2595, 2596, 3350, 5182;) chori illi tantopere oblectabant spiritus Joviales qui apud me ut viderentur sibi quasi in caelum rapti; glorificatio illa per choros perstabat per unam horam circiter; delicias (c)illorum quas inde capiebant, mecum communicatas sentire dabatur; dicebant (x)quod id dicerent suis qui alibi. @1 Before sicut$ @2 sit$ @3 ubi angeli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church