Arcana Coelestia (Elliott) n. 8129

Previous Number Next Number See English 

8129. `Et revertantur': quod significet quod nondum praeparati, constat ex significatione `reverti,' nempe a via terrae Philistaeorum ad viam deserti ad mare Suph, quod sit quod nondum praeparati, nempe ad {1}introductionem in caelum, {2}quae significatur per ingressum illorum in terram Canaanem. Quomodo haec se habent, et quod `reverti' sit quod non praeparati, constare potest ab illis quae ad vers. 18 capitis praecedentis n. 8098, 8099, explicata et ostensa sunt, quod nempe non in caelum possent introduci priusquam subiverant tentationes, et Dominus per illas confirmaverat vera et bona, et conjunxerat illa; hoc per praeparari hic {3}intelligitur. @1 intrandum$ @2 quod significabatur$ @3 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church