Arcana Coelestia (Elliott) n. 8161

Previous Number Next Number See English 

8161. `Et ecce Aegyptius proficiscens post illos': quod significet ingravescentiam falsi continue crescentem, constat ex significatione `Aegyptii' quod {1}sint qui in falsis ex malo, ita quoque ipsum falsum ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148; et ex significatione `proficisci post illos' quod sit influxus et communicatio propior; per `appropinquavit Pharao' significatus est influxus falsi ex {2}malo, n. 8159; inde per `proficisci post illos' significatur influxus adhuc propior, ita gravior; inde {3}est quod significetur ingravescentia falsi continue crescens. In mox sequentibus describitur tentatio quae quia existit per influxum falsi {4}ex malo ab infernis, ideo nunc describitur ejus appropinquatio, hoc est, ingravescentia crescens. @1 sit$ @2 mali gravis (malo gravis intended)$ @3 quoque per illud etiam significatur (but per accidentally d)$ @4 et mali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church