Arcana Coelestia (Elliott) n. 8165

Previous Number Next Number See English 

8165. `Numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto?': quod significet si damnatio quod aeque fuerit si illa per falsa infestantium, vel si per statum tentationum in quo succumberent, constat ex significatione `sepulcrorum' quod sint damnatio, de qua n. 2916, (x)5832; ex significatione `Aegypti' quod sint infestationes, de qua n. 7278, nam per `Aegyptios' et `Pharaonem' {1}repraesentantur qui in altera vita {2}per falsa infestant, n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7317; ex significatione `mori' quod etiam sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione `deserti' quod sit status subeundi tentationes, n. 8098; inde `mori in deserto' est succumbere in tentatione, et inde damnari; ex his patet quod per `numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto' significetur si damnatio quod aeque fuerit si illa per falsa infestantium, ita in statu in quo prius fuerunt, vel si per tentationes in quibus {3}succumberent, ita in statu in quem postea veniunt. 2 Quod haec verba sint verba desperationis, patet; penes illos qui in desperatione sunt, quae est ultimum tentationis, {4}etiam talia cogitantur, et tunc quasi in proclivi sunt, {5}seu quasi in lapsu ad infernum; verum cogitatio talis tunc nihil nocet, nec ab angelis attenditur, nam cuique homini est potentia limitata; cum tentatio usque ad limitem ultimum potentiae ejus venit, tunc homo non ultra sustinet, sed labitur; verum tunc, {6}hoc est, cum in proclivi ad labendum est, elevatur is a Domino, et sic a desperatione liberatur; plerumque tunc perducitur in statum spei et inde consolationis clarum, et quoque in faustum. Dicitur damnatio per statum tentationum in quo succumberent, quia qui in tentationibus succumbunt, illi in damnationis statum veniunt; tentationes enim sunt propter finem ut confirmentur vera et bona, ac conjungantur, ut inde fides et charitas, sed hic finis obtinetur quando homo in tentationibus vincit; at {7}cum succumbit, tunc rejiciuntur vera et bona et confirmantur falsa et mala; inde status damnationis illis. @1 significantur$ @2 After infestant$ @3 succumbunt$ @4 talia quoque$ @5 et$ @6 antequam labitur, tunc elevatur a Domino, et sic a desperatione liberatur, perducitur tunc in statum spei et consolationis, et quandoque$ @7 d cum i si$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church