Arcana Coelestia (Elliott) n. 8168

Previous Number Next Number See English 

8168. `Cessa a nobis, et serviamus Aegyptiis': quod significet quod non retraherentur quin se dedant, constat (c)a significatione `cessare a nobis' quod sit cum de infestationibus dicitur, non inhibere et non retrahere {1}; et (c)ex significatione `servire Aegyptiis' quod sit se dare victos illis qui per falsa infestant, ita quin se dedant. Quod `cessare a nobis,' cum {2}in statu infestationum et quoque in statu tentationum dicitur de influxu veri Divini, quod per `Moschen' repraesentatur, sit non inhibere et non retrahere, est quia binae vires seu potentiae in illis agunt, una quae {3}ex falsis quae injiciuntur ab infernis in externum hominem, altera quae est (c)ex veris quae insinuantur a Domino in internum, n. (x)8164; hae binae vires agunt contra se mutuo; falsa quae injiciuntur ab infernis vim et potentiam suam habent ab amore sui et mundi {4}qui in homine; at vera quae insinuantur a Domino vim et potentiam suam habent ab amore erga proximum et in Dominum; cum vincit homo, tunc praevalet semper vis {5}et potentia interna, quia haec est Divina; quae nec admittit ut vis seu potentia a falsis ultra augeatur quam ut repelli queat; cum itaque binae hae vires agunt, tunc vis interna {6}, quae a Domino continue quasi retrahit hominem, et inhibet ne falsa detrahant illum, et ille sic succumbat; nam commune est, quando binae vires sibi oppositae agunt, quod una trahat (c)et altera retrahat; vires {7}in spirituali mundo sunt affectiones {8}quae amorum, instrumentalia per quae agunt sunt vera, ac in opposito sensu falsa. @1 i, de qua sequitur$ @2 de infestationibus dicitur$ @3 est a$ @4 apud hominem$ @5 seu$ @6 i seu veri$ @7 spirituales$ @8 seu amores, vera sunt instrumentalia per quae illae agunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church