Arcana Coelestia (Elliott) n. 8179

Previous Number Next Number See English 

8179. `Quid clamas ad Me?': quod significet quod intercessione non opus, constat ex significatione `clamare ad Jehovam' quod sit intercedere, nempe pro liberatione a tentatione, inde `quid clamas ad Me?' est, cur intercedis cum intercessione non opus? quare sequitur `loquere ad filios Israelis, et proficiscantur,' per quae significatur quod auxilium {1}habebunt, sed quod usque tentatio continuabitur usque dum praeparati. 2 Cum hoc quod intercessione non opus, ita se habet: qui in tentationibus sunt solent remittere manus et se unice ad preces, quas tunc ardenter fundunt, conferre, non scientes quod preces non efficiant, sed quod pugnandum contra falsa et mala {2} quae ab infernis injiciuntur; pugna illa fit per vera fidei; haec juvant, quia confirmant bona et vera contra falsa et mala; {3} in pugnis tentationum {4}etiam debet homo pugnare sicut a se, sed usque agnoscere et credere quod sit a Domino, videatur supra n. 8176; si homo non pugnat sicut a se, non appropriatur ei bonum et verum quod influit per caelum a Domino; at cum pugnat sicut a se, et usque credit quod a Domino, tunc illa appropriantur ei; inde ei novum proprium, quod vocatur proprium caeleste, quod est nova voluntas. 3 Praeterea qui in tentationibus sunt, et non in vita alia activa quam {5}precum, illi non sciunt quod, si tentationes intermitterentur, priusquam {6}plene peractae {7}sunt, non ad caelum praeparati sint, ita quod non salvari possint; quamobrem etiam preces illorum qui in tentationibus {8} parum audiuntur; Dominus enim vult finem, qui est salvatio hominis, quem Ipse novit, non autem homo, et Dominus pro precibus contra finem, qui est salvatio, non agit; qui in tentationibus vincit, is quoque in illo vero confirmatur; qui autem non vincit, is, quia non auditur, de Divina ope et potentia versat dubium, et quandoque tunc, quia remittit manum, quoad partem succumbit. Ex his constare potest quid intelligitur per quod intercessione non opus, quod nempe non fidendum orationi; nam in oratione ex Divino tunc semper cogitatur et creditur quod Dominus solus sciat num conducat vel non, quare orans auditionem submittit Domino, (c)ac tunc juxta supplicat ut Domini voluntas non sua fiat, secundum verba Domini in gravissima Ipsius tentatione in Gethsemane, Matth. xxvi 39, 42, 44. @1 feret$ @2 i cogitationum et voluntatis$ @3 i nam$ @4 homo debet$ @5 in vita precum seu supplicationum,$ @6 plenae I$ @7 sint$ @8 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church