Arcana Coelestia (Elliott) n. 8194

Previous Number Next Number See English 

8194. `Et ivit post illos': quod significet tutationem ne falsum mali in voluntarium influeret, constat ex significatione `ire post filios Israelis' quod sit tutatio ne {1}Aegyptii invaderent, in sensu interno ne {2}falsa ex malo, quae per `Aegyptios' significantur, influerent, n. 8132, 8135, 8148; quod sit ne in voluntarium, est quia in Maximo Homine, seu in spirituali mundo, voluntaria sistuntur a tergo seu post, et intellectualia a facie seu ante. 2 Quod influxum attinet in voluntarium et in intellectuale hominis, sciendum quod a Domino quam maxime {3}praecaveatur ne infernales influant in voluntarium hominis; si enim in voluntarium ejus, postquam regeneratus est seu factus Ecclesia, actum foret cum illo, nam voluntarium ejus non est nisi quam malum; inde est quod homo Ecclesiae spiritualis regeneretur a Domino quoad partem intellectualem, et quod in hac parte novum voluntarium formetur, quod prorsus a voluntario quod homini ex (x)hereditario est separatur, de qua re videatur n. 863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; ex his nunc constare potest unde est quod per `ivit post illos' significetur tutatio ne falsum mali in voluntarium influeret. @1 Aegyptius invaderet$ @2 falsum ex malo quod per Aegyptium significatur, influeret$ @3 provideatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church